Ebooks, Audobooks and Classical Music from Liber Liber
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z





Web - Amazon

We provide Linux to the World


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Imperium Romanum - Vicipaedia

Imperium Romanum

E Vicipaedia

Imperium Romanum res publica antiqua fuit cuius caput erat urbs maxima Roma et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extensa est. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut res publica uni principi soli gubernanda mandaretur.

Imperium Romanum tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad aetatem migrationum populorum et gentium, quo tempore in duas partes divisum, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit, ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit.

Imperium Romanum
Image:LocationRomanEmpire.png
Nationis sententia:
Senatus Populusque Romanus
Lingua Latina et Graeca
Caput Roma
Summus honor Caesaris
Legislatura apud Caesarem
Area
 
omnis tricies circiter et quinquies centena milia chilometrorum quadratorum.
Hominum multitudo
 -
omnium ad trecenties centena milia fuisse aestimatur
Quo die principatus conditus sit a.d.IV.Non.Sept. anno a.Chr.n. 31.
Caesar primus Caesar Augustus (ab anno a.Chr.n. 27. ad annum p.Chr.n. 14.)
Superior status civitatis Res publica libera
Haeredes Imperium Byzantinum, Sanctum Imperium Romanum Nationis Germanicae
Moneta Aureus, Denarius, Sestertius, As
Circulus temporalis UTC +0 ad +4

Index

[recensere] Historia

[recensere] Augustus Caesar

Regno Octaviani Augusti (27 a.C.n.–14 p.C.n) stabilitas civilis reversum est Romae. Augustus numquam iuste rem publicam terminavit, sed se dicebat eius reditum exspectare. Auctoritas imperatoris e coniunctione potestatis honorum et civilium et militarium facta est, praecipue Consulis, tribuni plebis ac pontificis maximi. Augustus etiam Imperator et pater patriae appellatus est, et privilegia senatorum et nomen principi senatus tenebat, semper se appellans primum inter pares.

Augustus multa iura administrationem emendantia intulit. Patricios corruptos e officiis amovit et administratores sollertes ab equitibus institutit (inter alios Pontium Pilatum), et in locum publicanorum etiam corruptorum vestigalia exigens magistratos civiles subsitutit. Augustus etiam religionem et mores Romanae mutavit. Iura usurpavit quae matrimonio procreationeque faveant (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et scelera sexualia vetavit. Moribus simplicibus rusticisque favebat et virtutibus domesticis et pietati. Roma 53 templa refecit ritusque eorum neglectos restauravit.

[recensere] Imperatores Iulii et Claudii

Successor Augusti Tiberius (14-37) fuit, efficax dux et administrator, qui tempore extremo regni ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorium L. Aelio Seiano tradens.

Filius fratri Tiberii Gaius, appellatus Caligula (37-14), successor eius fuit, et inter initia bene erat amatus, quod vestigalia tollit et ludos circensesque habebat, sed mox fuit tyrannus. Senatores interficiebat ut uxores possessionesque capiat, amicos pueritiae gubernatores nominabat, se sicut Iovem venerari iussit, et - apud Suetonium - equo suo Incitato honorem consulis dare volebat. Denique a coniuratoribus necatus est.

Post Caligulae mortem nonnulli rem publicam restaurare volebant, sed praetoriani Senatui imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (41-51). Claudius prudenter regnabat et iura humana ad debitores et servos pertinentia, sed uxor eius Agrippina veneno eum interfecit ut filius Nero (54-68) imperium recipiat. Ille Christianos insectabatur, et eos incendii Romae anni 64 accusavit. Imperite regnabat et seditiones contra eum ortae sunt. Roma inimicis capta fugans se interfecit.

Mors Neronis bellum civile effecit, inter quam milites Romani ordine quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 annus quattuor imperatorum appellatur. Hoc rem publicam redarguit - imperium Caesaris exercitu vincebatur.

[recensere] Imperatores Flavii et Antonini

Victor anni quattuor imperatorum, Vespasianus (69-79) dux exercitus in oriente fuerat, et Imperator designatus est cum bellum Iudaicum gereret. Novos senatores e terris extra Italiae finibus et duces fideles designavit , et novam domum regnatricem constitutit - Flaviam. Fiscum replevit, et post mortem eius filius Titus. Quamquam regnum eius brevis fuit (79-81), bonum Romani recordati sunt, at successor et frater eius Domitianus tyrannus aestimabatur, etiam multae victoriae militares famam eius meliorem facere non potuerunt. Domitianus munitiones a Rheno usque ad Danuvium munitiones struit. Senatui non fidens apparatum terroris speculationisque amplificavit, sed denique coniuratione interfectus est.

Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui gubernatorem honoratum Germaniae adoptavit Traianum (98-117) - sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator extra Romam (in Hispania) natus fuit, dux eminens qui nonnullas provincias novas cepit - Daciam, Armeniam, Arabiam et Mesopotamiam. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Instituta etiam auxilii communis creavit, inter alios distributio cibi pueris pauperibus. Traiano imperatore terrae Romae ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Dacia - hae erant fines imperii anno 117.

Cognatus Traiani et successor Hadrianus (117-138) erat peregrinator inexorabilis amatorque cultus Graeci. Regnum incipit copias Romanas e Armenia et Mesopotamia retrahens, sustentatio quorum erat pretiosissima. Administrationem emendavit et vias munitionesque plures struit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia. Post eum recepit imperium Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) magna parte regni cum gentibus Germaniae bellum gerere debuit qui iam in fines imperii progredebantur. Bellum non gerens studium philosophie se dedebat, et fuit auctor maximi operis Stoici - Disputationes.

Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) "bonos" appellant. Filium autem et successorem Commodum (180-192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.

Imperium Romanum annis: rubrum: 133 a.C.n.; malum 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris)
Enlarge
Imperium Romanum annis: rubrum: 133 a.C.n.; malum 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris)

[recensere] Imperatores milites

Bello civile perfecto imperium cepit Septimius Severus (193-211), dux Lybicus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et custodiam praetorianam dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit - militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vestigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Severi successor Caracalla iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235 Alexandro Severo interfecto.

Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanides limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se nationem sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia IV saeculo a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt - indicium infirmitatis imperii.

[recensere] Correctiones Diocletiani et Constantini

Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284-305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximillianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.

Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.

[recensere] Exitum imperii occidentalis

Anno 330. Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395. imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna hic, illic Constantinopolis capita erant. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaderunt. Anno 410. Visigothi Romam ceperunt, ut, quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395. ad annum 423. regnavit) Britanniae praesidiis privavit, ita ut illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperii vix ullae victoriae fuerunt, licet anno 451. Romani cum quibusdam gentibus Germanis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa septentrionali consederant, Romam ipsam diripuerunt. Denique anno 476. imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germano natus Odoacer Romulo Augustulo principe regno depulso regem se Italiae declaravit.

In partibus orientialibus saeculum V. tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europeas vastaverunt, sed Asia et Aegyptus et Syria intacta mansit. Imperium Romanum Orientale postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.

In medio quod dicitur aevo sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis XV. et XVI. Sacrum Imperium Romanum nationae Germanicae nominatum anno denique MDCCCXV. extinctum est.

[recensere] Provinciae

Imperium Romanum
Enlarge
Imperium Romanum

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Provinciae Romanae

Achaea | Aegyptus| Armenia | Armorica | Baetica| Belgica| Bithynia | Britannia | Cyrenaica | Dacia | Gallia Aquitania | Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis | Illyricum | Italia | Lusitania| Macedonia| Mauretania | Moesia | Noricum | Pamphylia et Cilicia | Pannonia | Phrygia| Raetia | Sarmatia | Syria et Coele| Thracia

Our "Network":

Project Gutenberg
https://gutenberg.classicistranieri.com

Encyclopaedia Britannica 1911
https://encyclopaediabritannica.classicistranieri.com

Librivox Audiobooks
https://librivox.classicistranieri.com

Linux Distributions
https://old.classicistranieri.com

Magnatune (MP3 Music)
https://magnatune.classicistranieri.com

Static Wikipedia (June 2008)
https://wikipedia.classicistranieri.com

Static Wikipedia (March 2008)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com/mar2008/

Static Wikipedia (2007)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com

Static Wikipedia (2006)
https://wikipedia2006.classicistranieri.com

Liber Liber
https://liberliber.classicistranieri.com

ZIM Files for Kiwix
https://zim.classicistranieri.com


Other Websites:

Bach - Goldberg Variations
https://www.goldbergvariations.org

Lazarillo de Tormes
https://www.lazarillodetormes.org

Madame Bovary
https://www.madamebovary.org

Il Fu Mattia Pascal
https://www.mattiapascal.it

The Voice in the Desert
https://www.thevoiceinthedesert.org

Confessione d'un amore fascista
https://www.amorefascista.it

Malinverno
https://www.malinverno.org

Debito formativo
https://www.debitoformativo.it

Adina Spire
https://www.adinaspire.com