Ebooks, Audobooks and Classical Music from Liber Liber
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z





Web - Amazon

We provide Linux to the World


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Verbum - Vicipaedia

Verbum

E Vicipaedia

Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam «scribo» personae factum est. Item «scribor» personae factum indicat, sed eius a quo patitur. Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut «fecit,» «facit,» «faciet.» Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, «verbis bonis nos cepit,» «verba bona habuit,» ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera et tempora. Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut «lecturio,» id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut «calesco.» Frequentativa a saepius agendo, ut «lectito,» «clamito.» Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.

[recensere] Modi

Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus.

  • Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut «lego.»
  • Imperativus, quia sonum habet inperantis, ut «lege.»
  • Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut «utinam legerem.»
  • Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem,» pendet sensus; quod si dicam «cum clamem, quare putas quod taceam?» plenus est sensus.
  • Infinitus modus dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut «clamare,» «clamasse.» Cui si adiungas personam: «clamare debeo, debes, debet,» fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut «legitur»: addes personam «a me,» «a te,» «ab illo,» et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat «legebo» pro «legam.» Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in «bo» et in «bor,» tertia in «am» et in «ar.» Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt[ur], ut «verbero,» [et] passiva, quia patiuntur, ut «verberor»; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut «iaceo,» «sedeo.» His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut «amplector.» Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in «dus,» ut «gloriandus.»

[recensere] Vide etiam

[recensere] Fontes

Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.


Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectivi | Adverbia | Verba
Verba
Numerus
Activum | Passivum
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus
Praesens | Imperfectum | Futurum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum exactum
Secta de Vicicollaboratione Linguae Latinae
Our "Network":

Project Gutenberg
https://gutenberg.classicistranieri.com

Encyclopaedia Britannica 1911
https://encyclopaediabritannica.classicistranieri.com

Librivox Audiobooks
https://librivox.classicistranieri.com

Linux Distributions
https://old.classicistranieri.com

Magnatune (MP3 Music)
https://magnatune.classicistranieri.com

Static Wikipedia (June 2008)
https://wikipedia.classicistranieri.com

Static Wikipedia (March 2008)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com/mar2008/

Static Wikipedia (2007)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com

Static Wikipedia (2006)
https://wikipedia2006.classicistranieri.com

Liber Liber
https://liberliber.classicistranieri.com

ZIM Files for Kiwix
https://zim.classicistranieri.com


Other Websites:

Bach - Goldberg Variations
https://www.goldbergvariations.org

Lazarillo de Tormes
https://www.lazarillodetormes.org

Madame Bovary
https://www.madamebovary.org

Il Fu Mattia Pascal
https://www.mattiapascal.it

The Voice in the Desert
https://www.thevoiceinthedesert.org

Confessione d'un amore fascista
https://www.amorefascista.it

Malinverno
https://www.malinverno.org

Debito formativo
https://www.debitoformativo.it

Adina Spire
https://www.adinaspire.com