Elizabeth II Regni Uniti Regina
E Vicipaedia
Elizabeth II Regina (Elizabeth Alexandra Maria Windsor) nata 21 Aprilis 1926) regina Regni uniti hodierna est et terrarum quoque nonnullarum in orbe dispersarum.
Patre Georgio VI demortuo (6 Februarii 1952), proclamata est regina Londini, dum Keniae nationis visitationem iam faciebat. Coronata modo est unum post annum die 2 Iunii 1953.
Multis in linguis titula eius auctoritate proclamata sunt; Latina ita dicuntur— Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Omnium Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor. Praeterea est praeses Ecclesiae Angliae.
[recensere] Curriculum vitae
Elizabetha 20 Novembris 1947 in matrimonium duxit Philippum Mountbatten (*10 Iunii 1921), natum Principem Graeciae, et ad matrimonium honorandum Agnedae Ducem creatum. Quattuor liberos produxerunt:
- Carolum Philippum Arthurum Georgium, Cambriae Principem (natum 14 Novembris 1948), qui nupsit (29 Iulii 1981) et fecit divortium (28 Augusti 1996 a Domina Diana Francisca Spencer (1961–1997; postea nupsit 9 Aprilis 2005 Camillae Parker-Bowles, natae Camillae Shand
- Annam Elizabeth Aliciam Ludovicam, Principem Regalem (natam 15 Augusti 1950), quae nupsit (14 Novembris 1973 et fecit divortium (28 Aprilis 1992) a Marco Antonio Petro Phillips; postea nupsit 12 Decembris 1992 Timotheo Laurence
- Andream Albertum Christianum Eduardum, Eboraci Ducem (natum 19 Februarii 1960), qui nupsit (23 Iulii 1986) et fecit divortium (30 Maii 1996) a Sara Margareta Ferguson
- Eduardum Antonium Ricardum Ludovicum, Geuissarum Comitum (natum 10 Martii 1964), qui nupsit Sophiae Helenae Rhys-Jones 19 Iunii 1999
Horum ex parte liberorum, septem nepotes Elisabethae Philippoque sunt:
- Petrus Marcus Andreas Phillips, natus 15 Novembris 1977 - Annae principis filius
- Sara Anna Elizabeth Phillips, nata 15 Maii 1981 - Annae principis filia
- Gulielmus Arthurus Philippus Ludovicus, natus 21 Iunii 1982 - Caroli principis filius (secundus ordinis heredum regni)
- Henricus Carolus Albertus Davidus, appellatus "Harry", natus 15 Septembris 1984 - Caroli principis filius (tertius ordinis heredum regni)
- Beatrix Elizabeth Maria, nata 8 Augustii 1988 - Andreae principis filia
- Eugenia Victoria Helena, nata 23 Martii 1990 - Andreae principis filia
- Ludovica Alicia Elizabeth Maria, nata 8 Novembris 2003 - Eduardi principis filia
[recensere] Nexus externi
Antecessor: Georgius VI |
Regni Uniti Regina 1952– praesentem |
Successor: — |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica si possis. |