Officium Rerum Statisticarum Foederale
E Vicipaedia
Officium Rerum Statisticarum Foederale Germaniae (Germanice Statistisches Bundesamt) res statisticas sicut collectionem numerorum statisticorum Germaniae curat. Sedes est Aquis Mattiacis.
Inter alia etiam productum domesticum ter in anno computat.
Praeses officii Iohannes Hahlen etiam ex eo officio electioni praesidet qua legati senatus foederalis eliguntur.
In singulis terris foederalibus similiter officia rerum statisticarum sunt quae res statisticas suarum terrarum officio foederali collaborante curant.