Carolus Fridericus Gauss
E Vicipaedia
Ioannes Carolus Fridericus Gauss (Brunsvici in Germania, 30 Aprilis 1777 natus, vitae autem defunctus Goettingae, in Germania, 23 Februarii 1855) praeclarus mathematicus et insignis scientiarum doctus fuit. Tantopere ad scientiam proderat ut honor nominis "Princeps Mathematicorum" meritus esset. Numerorum theoriam, analysin, discriminum geometriam, geodesiam (divisionis orbis terrarum scientiam), virium magneticarum scientiam, astronomiam opticenque exploravit. Cum Archimede, Newtono, Eulero saepe paragonatus est.
Gauss puer portentosus erat et iam in adolescentia ingenium suum proferebat; e.g., cum magister interrogavisset discipulos de numerorum summa ab uno ad centum, statim Gauss respondit 5050. Nam Gauss intellexit 100 plus 1 101 facere, 99 + 2 item, 98 + 3 item et cetera ita sequuntur usque ad 50 plus 51 = 101. Ergo quingagies 101 summa rogata esse debet quae 5050 est.
Dixit Gauss "Mathematica regina scientiarum est et theoria numerorum regina mathematicae est".
Eius maximum opus Disquisitiones Arithmeticae erat, anno 1801 editum.
[recensere] Nexus externi
Vicifons opus nominatum Carolus Fridericus Gauss habet. |