Goettinga
E Vicipaedia
Goettinga urbs est circiter 124000 incolarum in meridie Saxoniae Inferioris et in medio fere Germaniae sita.
[recensere] Historia
Primordia vici illius, qui postea Gottinga factus est, in historiae obscuritate iacent. Mentio prima facta est in testamento, quo Otto I. imperator Germaniae monasterio Sancti Mauritii Magdeburgae agros donavit, qui ad vicum “Gutingi” appellatum pertinebant. Constat autem iam in saeculo septimo homines illic habitavisse. E proximis saeculis nulla monumenta ad nos pervenerunt, in quibus mentio facta est de vico Gutingi. Quodam tempore in saeculo duodecimo oppidum conditum est, fortasse Henrico Leone auctore, quod nomen a vico accepit. Nescimus, quando oppidum iura civitatis obtinuerit, sed ante annum 1229 factum esse debet. Medio aevo exeunte floruit oppidum: merces Goettingenses usque ad Poloniam venibant, anno 1351 membrum Hansae factum est oppidum, exstructae sunt ecclesiae Sancti Iacobi, Sancti Ioannis, Sancti Albani, Sancti Pauli et Sanctae Mariae, monasteria Franciscanorum ac Dominicanorum, curia et multae mercatorum domus.
[recensere] Universitas
Universitas Gottingensis anno 1737 a Georgio Augusto Hannoverae rege condita est.
[recensere] Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura in Göttingen habet. |