Tzar
E Vicipaedia
Tzar seu Czar (Bulgarice: цар, Russice: царь) appellatio monarcharum Bulgariae (ab anno 913 ad annum 1396 et annis 1908 - 1946), Serbiae (medio saeculi XIV) et Russiae (ab anno 1547 ad annum 1721) erat. Verbum "tzar" de verbo "Caesar" factum est. "Rex" est versio Latina appellationis illius.
Primus Tzar Russiae Ioannes IV factus est. Ab anno 1721 Tzari Russiae "Imperatores Russiae" fuere.
[recensere] Loci
- 1549 Sigismundi a Herberstein Rerum Moscoviticarum Commentarii[1]: (Czar)
- Czar Rhutenica lingua regem significat. cum autem communi Slavonica lingua, apud Polonos, Bohemos, & alios omnes sumpta quadam consonantia, ab ultima, & ea gravi quidem syllaba Czar, Imperator seu Caesar intelligatur: unde omnes qui Rhuteni cum idioma seu literas non callent,
- item Bohemi, Poloni, atque etiam Slavi regno Hungarico subditi, alio nomine regem appellant,nempe Kral, alii Kyrall, quidam Koroll:
- Czar autem solum Caesarem, seu Imperatorem dici existimant:
- unde factum, ut Rhuteni interpretes audientes Principem suum ab externis nationibus sic appellari, coeperunt & ipsi deinceps Imperatorem nominare, nomenque Czar dignius esse quam Regis (licet idem significent) existimant..
- 1661 Augustinus de Mayerberg Iter in Moschoviam Augustini ... ad Czarem et Magnum Ducem Alexium Mihalowicz (Czar -is, -um, m.)
- 1628 I. L. Gotofredi Archontologia Cosmica p. 440: (Czar)
- Unde ii, quibus satis perspecta est magnitudo terrarum quibus dominatur, ipsum non Ducem, sed Imperatorem, Caesarem, vel sua lingua Czar appellant, eique tantum deferunt honoris et obsequii, quantum vix ulli tegi in universo terrarum orbe ab suis habetur. Neque profecto aliter est; si quis exactius considerare velit, quantum imperium eius terrarum complectatur, farebitur longe augustius ipsi quam ducis competere nomen atque titulum, quamquam nomen regium Moscovitis extteme exosum sit.
- Per idem tempus Michael Fedorovicius magnus Moscorum Dux, quem illi Czar vocant, repentino morbo, incertum an veneno, extinctus est. Successit eidem filius ipsius Alexius Michalovitius, qui mox Comitem Voldamarum, quem pater ejus biennio prope attinuerat, cum honore ac donis libertati pristinae restitutum dimittit. Atque ita spes omnis Matrimonii ejus evanuit, ea de causa maxime quod Comes Voldamarus ritus Moscorum graecos amplecti, et liberos ex hoc matrimonio natos ad Religionis illius institutum educari nollet.
- 1670, Pexenfelderi Apparatus Eruditionis: p. 580: (Czar)
- Michaeli Federovicio, Moscorum Duci seu Czar, succedit filius, Alexius Michalovitius.
- 1675, Stephani Razini Publicae Disquisitioni Exhibitus[2]: (Tzar -is, -ium, m.)
- Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator.
- Novissimum exemplum hoc ipso anno, et mense quo haec scribimus, vidit Muscovia, in perfido quondam Medico aulico, magnum Ducem, quem Czar appellitant, veneno tollente.
- 1698 Hofmanni Lexicon Universale s.v. Czar: (Czar seu Czarius)
- CZAR in Ruthenico idiomate, Regem: Czarstuo vero Regnum significat: et hôc nomine Moscovitae Principem suum Regem totius Russiae appellant.