Historia Italica
E Vicipaedia
Nomen Italia a Bruttia antiqissima Italorum gente ducitur et solum Romana occupatione, perfecta I sæculo a.Ch.n in terris sitis sub septentrionibus, ad totam pæninsulam pertinuit.
Italia Romani Imperi occidentis solis partium sedes fuit et eadem Christianæ religionis Europaeæ diffusionis fundamentum facta est; pontificatus finium potestas in mediam Italiam et Romam dominata est. Nonnullæ (Ostrogothorum, Byzantinorum, Langobardorum, Francorum et Normannorum) irruptiones occupationesque multiplices rectionis globos construxerunt: nullo modo unam pæninsulæ rem publicam facere potuerunt.
Inter XII et XV sæcula, extremum mediæ ætatis tempus civium ac publicorum bonorum administrationis magnificentia (civitatum et regnorum) publicarum partium studium confirmavit. Post XV sæculum, Italia igitur Europæorum imperiorum principatus certationis optatum facta est, cum Europæ locus ad curam publicarum divitiarum pertinens ad septemtriones moveretur; primum Francogallia et Hispania contendebant de Italia, quæ a XVI sæculo ad ineuntem XVIII sæculum in Hispanica dicionem redacta est, deinde pæninsula Austria ducta est et post MDCCCXV annum quoque servata est.
Tum extremo XVIII sæculo, novum publicorum bonorum et eruditionis incrementum fecit conscientiam quæ unam rem publicam esse studebat: Vindicatione extentum est. Parvo Sardo Pedemontanoque regno duce, MDCCCLXI anno, Italia sic natio una facta est.
Italicæ societatis horum temporum consuetudo et novitas lentæ fuerunt, quia solum ineunte XX sæculo officinarum principium constitutum est, sed continenter multum differebat inter fabricam et agriculturam vel inter septemtrionales et australes regiones. Primis unæ rei publicæ decenniis, libertatis studiosus civilis progressus tollere non potuit discrimen ex universi societatis impetu ortum, Primo Totius Orbis Terrarum Bello: inter MCMXXII et MCMXLV annos, fascistæ dictaturæ locum cessit.
Post levioris momenti tempus, Italia in cunctis Europa et Terris non conservavit potentissimum pondus Primi Totius Orbis Terrarum Belli victoria confirmatum, quia, inter MCMXLIII et MCMXLV annos clade, in terris occidentem versus sitis ad mediocrium opum dignitatem descendit. Alioquin popularis Res Publica in magni multitudinis partibus nisa crevit, etsi peculiaribus vitiis non carens erat: ingentis pecuniæ progressionis tempore, in opificiorum ætatem definitum aditum prosecuta est.
Ab initio Italia Unionis Europaeae pars fuit, cum quinque aliis nationibus (quae Batavia, Belgica, Francogallia, Germania, ad Occasum vergens, et Luxemburgum erant).
Post MCMXCIII annum, de Secunda Re Publica dicitur.