Addua
E Vicipaedia
Index |
[recensere] Descriptio generalis
Addua (italice Adda) est Italiae septemptrionalis flumen, quod totum cursum Langobardia regio continet. 212 milia (313 Km) longum est, Italiae quartum ob longitudinem, tertium - post Padum (italice Po) et Ticinum (Ticino) - ob medianum onerem regionisque latitudinem. Regimen suum satis regulare est, maxime cum a Laco Lario (aut Comensis, italice Lago di Como) regularetur, cuius simul influens emissariumque. Fluminis onus minimum 18 m3/sec, maximum rare 1000 m3/sec excedit. Addua in Padi regione fluviali continetur, atque sinistra parte affluens suum est. Agros urbum Sondrii (Sondrio), Leuci (Lecco), Novi Comi (Como), Bergomi (Bergamo), Mediolani (Milano), Cremonae (Cremona) Laudisque Novae (Lodi) transit.
[recensere] De cursu suo
Addua ex Monte Ferri (italice Monte del Ferro) in Raeticis Alpibus orerit. Postquam Vallem di Fraele atque Vallem Telinam – Sondrium urbem lambente – apud Colico (Agri Leucensis) in Laco Lario influit. Aquae suae, postquam lacustrem hoc regionem alunt, cuiusdem emissarium egrediunt a Larii extremo meridionali, ubi parvos lacos di Garlate atque di Olginate formant. Deinde Addua in Meridiem se dirigit, flumen Brembum apud Vaprio d’Adda (Agri Mediolanensis) accipit atque paulo magis deorsum - apud Cassano d’Adda (Agri Mediolanensis) - in Padanas planities influit. Hinc inter Meridiem et Orientem declinat, Laudem Novam transgrederit, Serii aquas apud Montodine (Agri Cremonensis) accipit, Pizzighettone (Agri Cremonensis) transit atque in Pado flumine apud Castelnuovo Bocca d’Adda (Agri Laudis Novae) se immittit, altitudinis 36 m vel circa, inter Placentiam Cremonamque.
[recensere] De aquarum suarum natura
Sub aquarum suarum naturae iudicio, huius flumini regimen regulare est, cum moveretur aquarum suarum nivalis glaciali origine magnoque laco quod inferum eius cursum suum (deorsum Leuco) temperat. Tempora igitur exiguae aquae dua sunt, hieme aestateque, ac dua auctae, vere autumneque, ob molium glaciatarum solutionem pluviasque in fluminis regione. Tamen hoc regimen naturale late mutatur lapidum molibus, quae ad robore electricae utendum aedificatae sunt, preasentesque maxime inter montes, sed etiam Pizzighettone proficiscentes.
[recensere] Rerum naturaliorum suorum descriptio
Post glaciales Aetates caeli mutationes siverunt incrementum silvarum, quae etiam planitias tegebant, in Padana regione. Ab infima Media Aetate haec silvae gradatim deminutae sunt, usque ad eas paene omnino extinctas in planitiei regione. Secundum fluminis cursum inferum dui agri tuti sunt, instituiti 16 Septembris anno 1983:
* Parco Adda Nord, qui longus est 37 milia (54 Km), a Leuco – ubi Addua Larium relinquit – usque ad Truccazzano (Agri Mediolanensis);
* Parco Adda Sud, qui longus est 41 milia vel circa (60 Km), a Rivolta d’Adda (Agri Cremonensis) usque ad orem in Pado.
[recensere] De monumentis apud cursum suum
E monumentis quae sunt apud Adduae ripas mementa sunt Forte di Fuentes (Colico), castellum situm in Trezzo sull’Adda oppidumque Pizzighettone, architecturae militaris magna exempla, reminiscentes tempora in quibus flumen discidium etiam militare erat. Rerum naturaliorum horti sunt, ut ii apud Rivolta d’Adda, Zelo Buon Persico (Agri Laudensis) atque Camairago. Interest etiam sic appellatus «Traghetto di Leonardo», inter Imbersago (Agri Leucensis) et Villa d’Adda (Agri Bergomensis), restitutio fidelis ex aedificandi descriptione a Leonardo da Vinci mente concepta.