Publius Vergilius Maro
E Vicipaedia
Publius Vergilius Maro, vel vulgo Virgilius, Mantuanus (quod oppidum in Gallia Cisalpina situm est), fuit poeta Latinus. Opus praeclarissimum Aeneis habetur, quod carmen heroicum ultimis condidit annis; de quo postea.
Index |
[recensere] Vita Vergilii
Idus Octobribus anno a.C.n. LXX modico genere natus est; nam pater figulus erat, qui apium cultu et acquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum ac Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. Apud Suetonium rerum scriptorem scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur, Ballistam magistrum illudens (cf. vita verg. 3):
Nócte dié tutúm | cárpe, viátor, itér.
Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedium, qui anno XLII apud Phillipos victi sunt, lata veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data.
[recensere] Dicta Vergilii
Parthenope. Cecini pascua, rura, duces
[recensere] Opera Vergilii
- Bucolica, sive Eclogae X, quas triennio perfecit.
- Georgicon libri IV, qui sunt de agricultura. Quos septem perfecit annis.
- Aeneidos libri XII. Sunt de Aenea, viro Troiano, qui in Africam perfugit et inde in Latium venit, ubi Lavinium urbem condidit. Quos undecim perfecit annis.
Carmina minora Vergilio adtributa, quae sub nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:
- Culex
- Ciris
- Moretum
- Dirae
- Copa
- Catalepton (Priapea)
- Est et non
- Maecenas
- Aetna
[recensere] Opera Vergilii in rete exhibita
- Aeneis
- http://www.vox-latina-gottingensis.de/scripta/vergil/veraen01.htm Aeneis
- http://www.thelatinlibrary.com/verg.html Aeneis
- http://www.koxkollum.nl/vergilius/vergilius.htm Aeneis I-V
- http://www.upmf-grenoble.fr/Haiti/Cours/Ak/serv1.htm Servii Grammatici in Vergilii Aeneidos librorum I - XII commentarii
- Georgica
- Eclogae (Bucolica)
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura in Publius Vergilius Maro habet. |
Vicicitatio citationes in Publius Vergilius Maro habet. |
Vicifons opus nominatum Publius Vergilius Maro habet. |