Garumna
E Vicipaedia
|
||||
---|---|---|---|---|
Longitudo | 647 km | |||
Altitudo principii | 1 870 m | |||
Moles decussis | 700 m³/s | |||
Area | 55 000 km² | |||
Principium | Hispania-Francia | |||
Ostium | Oceanus Atlanticus | |||
Regio | Francia |
Garumna (Francice Garonne, Hispanice Garona) flumen in Francia et Hispania est. Origo nominis explicit ex Vasca lingua, in qua Gar, id est saxum et Onni, id est aqua. Fontes plures sunt, surgunt vero universae e valle Aranis, inter Pyrenaeos montes. Princeps earum oritur in Maladettarum montibus, qui adversus mare Nostrum jacent. Illa tamen fluit in Toris antro et resurgit tandem ex tergo Atlantico montium. Oportet dicere diversas sententias de vera fonte Garumnae jamdiu superfuisse.
Amnis fluit ad septentrionem et sic Pyrenaos transit per Lugdunum Convenarum (hodie Saint-Bertrand de Comminges), antiqua urbs ubi dicunt Herodem Antipas regem exilium subisse. Deínde fluit Garumna ad Aquilonem inter apertam vallam, per Gaudentem vicum, et Tolosam.
In Tolosa vertit denique amnis ad Corum, et per Langonem portum et Burdigalam portum in Atlantico, licet minutiore dicere in Britannico, in immenso sinu defluit.
Onerariae naves hodie inter Langonem et Burdigalam navigant, sed eis cavendum est accedentes recedentesque aestus maritimi, qui magno impetu ventitent, et altitudine sub pontibus restringant.