Franciscus Mitterrandus
E Vicipaedia
Franciscus Mitterrandus, Iarnaci natus A. D. VII Kal. Nov. anno MCMXVI, Lutetiae mortuus A. D. VI Id. Ian. anno MCMXCVI, Praeses Francogallicae Rei Publicae ab anno MCMLXXXI usque ad MCMXCV fuit, quo nullus Praeses in Francia longius rerum potitus est.
Provinciali loco ortus, catholica fide educatus, Franciscus Mitterrandus aliquot annis cum viris dextrarum partium commercium habuit. Cum incipiente secundo mundiali bello vulneratus captusque ab hostibus esset, bis terque fugere conatus est, et id tandem ante diem IV Id. Dec. MCMXLI ei successit. Postea aliquot menses pro imperio Petani laboravit, sed a fine anni MCMXLII coepit Teutonis collaborantibusque resistere et Lutetiae liberandae particeps fuit.
Deputatus Nivernensium anno MCMXLVI electus, iunior Minister Rei Publicae MCMXLVII, Paulo Ramaderio primo consule, factus est, multosque magistratus sub quarta Re Publica gessit, sed ab anno MCMLVIII, Carolo Gaullo (vel de Gallia) regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad Rei Publicae Praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit Gaullum ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno MCMLXXI secretarius primus partium socialistarum factus est, et postea conatus est Rei Publicae praeses fieri, commune programma cum communistis radicalibusque scribendo.
Tandem ei contigit ut A. D. VI Id. Mai. anno MCMLXXXI Praeses eligeretur. Tum lux facta est, sicut ait Iacobus Langus, vir inter omnes Musis amicus qui scrinium de litteris tunc gerebat. Multis enim decretis, Petro Maureto primo ministro, abrogavit mortis damnationem et auxit socialia minima et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit francogallicam nationalitatem omnibus advenis qui in Francia laborabant et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et XXXIX tantum horas laboris per hebdomadem praedixit, et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit, quae ad felicitatem Franciae concurrerent. Anno autem MCMLXXXIV, cum scholam reformare Petrus Mauretus non potuisset, Laurentius Fabius primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam Rei Publicae curare conatus est.
Sed post victoriam dextrarum partium anno MCMLXXXVI Franciscus Mitterrandus coactus est Iacobum Chiracum primum ministrum nominare, qui duos annos sine magno fructu Franciae regnavit. Denuo autem Praesidens MCMLXXXVIII electus est, et postea ad Europam confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francogallis; pro primo ministro habuit primum Michaelem Rocardum, deinde Editham Cressonem, denique Petrum Beregovicum; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes qui Rem Publicam gerebant. Verum anno MCMXCIII dextras partes rursus victores Edvardum Balladurum primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit, credens in vires spiritus. Mortuus est anno Domini MCMXCVI, paulo post victoriam Chiraci.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura in Franciscus Mitterrandus habet. |