Calipha
E Vicipaedia
Călīpha gen. -ae (aliter Califa, Chalifa, Chalifas etc.), Arabice خليفة, est titulus maximae dignitatis apud Mahometanos, nam designat ipsius prophetae Mahometi successor (خلف enim est "succedere"). Ergo, qui hunc titulum assumat, asseverat se iure populum totum Mahometanorum ipsum regere.
Chalīfātus, -ūs est caliphae dignitas sive imperium.