Benedictus XV
E Vicipaedia
Benedictus PP. XV Iacobus Della Chiesa XXI Novenmbris MDCCCLVI–XXII Ianuarii MCMXXII |
||
---|---|---|
Decessor: Pius X |
Papa: MCMXVI - MCMXXII |
Successor: Pius XI |
Index paparum |
Benedictus PP. XV, (natus Genua Iacobus Della Chiesa XXI Novenmbris MDCCCLVI familia nobilis, filius Iosephus, obiit - XXII Ianuarii MCMXXII) papa fuit.
Etiam familia matris Iohannae Migliorati a Neapoli nobilis erat et Ecclesiae iam Papam Innocensium VII donaverat.
Sua apostolica sententia erat:In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum
Index |
[recensere] Vita
Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante studium theologiae apud preclarum Collegium Capranicens atque Pontificiam Universitatem Gregorianam in Roma Genuae studia iurisprudentiae ab anno 1872 usque ad annum 1875 fecit.
Jacobus Della Chiesa presbyter die XXI Decembris anno MDCCCLXXVIII in Roma ordinatus est, postea scriba nuntii apostolici in Hispania cardinalis Mariani Rampollae Tindari fuit.
Cum anno 1887 Papa Leo XIII Marianum Rampollam Cardinalem Secretarium Status nominavit, Della Chiesa vicarius eius factus est.
Die XVI Decembris anno MCMVII Iacobus Della Chiesa episcopus Bononiae nominatus est dieque XXV Maii MCMXIV cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae semper a Pio X creatus est.
Die III Septembris anno MCMXIV cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa nomen sui Benedictum XV imposuit ad honorem Benedicti XIV qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea Papa.
[recensere] Pontificatus
Benedictus XV Papa ecclesiae catholicae inter Bellum Orbis Terrarum I fuit. Papa semper et assidue pro pace et contra bellum, quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam Europae esse, congreditur.
Anno MCMXVII in solemnitate Pentecostes Benedictus XV Codicem Iuris Canonici promulgavit.
[recensere] Encyclicae epistulae
Benedictus XV duodecim encyclicae epistulae scripsit:
- Ad beatissimi Apostolorum principis (die 1 Novembris 1914) contra Bellum Orbis Terrarum I et pro unitate Ecclesiae
- Humani Generis Redemptionem (die 15 Iunii 1917) de precatione Dei verbi
- Quod Iam Diu (die 1 Decembris 1918) de costituenda pace conventus
- In Hac Tanta (die 14 Maii 1919)
- Paterno Iam Diu (die 24 Novembris 1919)
- Pacem, Dei Munus Pulcherrimum (die 23 Maii 1920) de pace et de iure gentium
- Spiritus Paraclitus (die 15 Septembris 1920) de Sacra Scriptura
- Principi Apostolorum Petro (die 5 Octobris 1920)
- Annus Iam Plenus (die 1 Decembris 1920)
- Sacra Propediem (die 6 Ianuarii 1921)
- In Praeclara Summorum (die 30 Aprilis 1921) de Dante Alagherio
- Fausto Appetente Die (die 29 Iunii 1921) de Sancte Dominici
[recensere] Nexus externi
Benedicti XV encyclicae epistulae in diversis sermonibus
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica si possis. |