Interiectio
E Vicipaedia
Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante «vah,» a dolente «heu,» ab irascente «hem,» a timente «ei.» Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.