Enceladus (satelles)
E Vicipaedia
![Encelado despectus ex specillo Cassini](../../../upload/shared/thumb/5/5f/Enceladusstripes_cassini.jpg/200px-Enceladusstripes_cassini.jpg)
Enceladus 238.000 km a Saturni circum eum revolvitur. Ea satelles Saturni paene centum centesimae (100%) lucis in eam cadentis reflectit. Itaque corpus maximae albedinis in ordine solari nostri est. Praeterea facies Enceladi partim multos crateres monstrat, sed partim levis et inde recens est. Cum navitas geologica non exspectanda sit in luna tam parva atque vix aliis satellitibus resonante, tamen vestigia cryovulcanismi inventa sunt. Namque navicula spatialis Cassini nominata nuper in regione circuli aequinoctiali -190° / -200° Celsianos metita est, in regione polari australi autem non minorem temperaturam - quod exspectandum fuit - immo autem -185° / -190° C invenit. Hoc mirum tantum e cryovulcanismo - id est e glacie navitate geologica calefacta - explanari potest. Praeterea atmosphaera tenuissima, cuius 65% ex aqua, 20% ex Hydrogenio, ceterae partes ex Carbonii oxidis ac Nitrogenio constat, etiam ex illo cryovulcanismo orta esse existimatur.
[recensere] De nomine
Enceladus (-i, m) unus e gigantibus erat. Iuppiter eum fulmine interfecit et sub Aetna monte sepelivit.