Tribonianus
E Vicipaedia
Tribonianus (c.500 - 547 p.Chr.n.) iurisperitus regnante imperatore Iustiniano, qui leges Romanas recensuit.
Ille in Pamphylia circa anno 500 p.Chr.n. natus est. Patronus felix Constantinopoli a Iustinanio anno 528 unus ex directoribus, qui novum codicem legalem, Corpus Iuris Civilis, editum anno 529, paraturi sint, institutus est. Anno 530 quaestor factus est, et deinceps princeps editor commentariorum de veteribus Romanis legibus, quae ad summum longe maiores quam codex ipse fuit. Anno 533 breve genus novi codicis, Digestarum seu Pandectorum, in quo id continetur aptissimum utilissimumque, editum est. at dum hoc iam conficeretur, participes rebellionis Nikanae anno 532, rationibus incognitis, hortati sunt uti ille ab officio auferret. ad tempus, quoad rebellio oppressa est, profecto Iustinianus eum abstulit. Anno 534, perfectus codex editus est, cum serie novarum legarum, quas Iustinianus creavit ut necessitates eius aetatis exhibitae sint, nomine Novellae.
Procopius in suis litteris vitam renarravit.