Tibia
E Vicipaedia
Tibia organum musicum erat (Graece aulos) constructum a duobus fistulis aereis et uno aut duobus harundinibus pro sono faciendo. Etiamsi Latine tibia est saepe conversum in Anglice flute aut Germanice flaut vel sim., constat magis ad Anglice oboe aut clarinet.
Conditor artis tibiarum fuit Marsyas, sicut dicebant sapientes Graecorum, silenus qui Apollinem ad musicum certamen poposcit et, postquam in certamine defecit, e pelle suo detractus est ab Apolline cum cultro. Sed Olympus, Phryx eruditus a Marsya, melius fecit; ac Olympi carmina canta sunt iam in diebus Aristotelis.
Ars per tibiam sonandi aulesis, ars cum tibia canendi aulodia Graece nominantur. Conditor aulodiae erat Sacadas vel Ardalus, viri antiqui in media Graecia viventes. Genus clarissiumum auleseos erat ille Pythikos nomos, organicum sine voce carmen de Apolline Pythonem in Delphis mactante.
Fama est in antiquo tempore poesim elegiam fuisse canta ad tibiam, et poetas elegiacos fuisse atque tibicines, vero enim et Mimnernum esse tibicinem et amatorem tibicinarum.
Romae, tibia sonata sunt in sacrorum faciendo, atque in theatro, ac a puellis in convivio.
Princeps organorum in sacris Bacchi et Phrygiae matris erat tibia, e more irato lasciviove. Ob hanc rem, et propter obstruxit ea vocem viri sonantis, Aristoteles Platoque conscripserint tibiam in re publica philosophorum.