Robertus Walpole
E Vicipaedia
Robertus Walpole (1676-1745) plerumque habetur fuisse primus Minister Primarius Magnae Brittaniae. Ministri Primarii non erat officium constitutum sed de facto potius, sine iuris agnitione, at Walpole, causa momenti et auctoritatis eius apud summum regis consilium. Walpole, fautor factionis quae dicitur Whig, regnante Georgio I, regnanteque Georgio II munere fungebatur. Inceptio ministerii eius solet anno 1721 attribui, quando titulo Domini Primi Fisci decoratus est, sed sunt qui annum 1730 praeponant quando Carolo Townshend rude donato praefectus est solus sine aemulo Consilio Summo. Walpole gubernabat usque ad annum 1742, quo ministerium deposuit longissimum totius Brittaniae historiae.