Ebooks, Audobooks and Classical Music from Liber Liber
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z





Web - Amazon

We provide Linux to the World


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Misirlu - Vicipaedia

Misirlu

E Vicipaedia

Misirlū (Neograece: Μισιρλού "Aegyptia", cf. vox Turcica Mısırlı ab Arabica مصر, Miṣr "Aegyptus"[1] est carmen populare quod in pretio est in tribus generibus musicae valde diversis, nempe musica rempetica, saltationis ventralis, et fluctivaga.

Melodia orientalis huius carminis tamdiu in pretio est ut multi, a Maroco usque ad Iraniam, asseverant cantilenam esse popularem suae patriae innatam. Primi autem reapse palam hoc carmen globus musicus rempeticus Michalis Patrini Athenis anno 1927 cecinerunt. Ut assolet cum carminibus rempeticis illius aetatis, stylo musico profugis Graecis ab Asia Minore oriundo, nomen compositoris numquam prolatum est, dominio globi duci attingenti. Melodia, procul dubio, a toto globo simul composita est, ut assolebat, et verba paene certe ab ipso Patrino. Cum Patrinus esset Smyrniotes, titulum enuntiabat ut Musurlu.

In primo carmen ut saltatio zeïmpecica composita est, clave diversa, celeritate minore quam in versione solita huius aetatis orientalizata. Ita prima impressio carminis, Michale Patrino canente, in Graecia anno 1930 prolata est, secunda etiam a Patrino Novi Eboraci anno 1931.

Anno 1941, Nicolaus Rumpanes, Americanus Graecus stirpe et praeceptor musicus versionem iazziacam edidit, ipsius nomen pro auctore referrens. Cum nemo usque ad hoc diem hanc assertionem addubitaverit, adhuc habetur esse compositor sollemnis huius carminis. Rumpani quoque attribuitur modi et melodiae modulatio, quae sonitum orientalem nobis notum efficit.



[recensere] Verba

Lingua Graeca     Interpretatio

Μισιρλού μου, η γλυκιά σου η ματιά
Φλόγα μου 'χει ανάψει μες στην καρδιά
Αχ, γιαχαμπίμπι, αχ, γιαχαλέλι, αχ
Τα δυο σου χείλη στάζουνε μέλι, αχ

Αχ, Μισιρλού, μαγική, ξωτική ομορφιά
Τρέλα θα μου 'ρθει, δεν υποφέρω πια
Αχ, θα σε κλέψω μέσα από την Αραπιά

Μαυρομάτα Μισιρλού μου τρελή
Η ζωή μου αλλάζει μ' ένα φιλί
Αχ, γιαχαμπίμπι ενα φιλάκι,άχ
Απ' το γλυκό σου το στοματάκι, αχ

Misirlu (Aegyptia) mea, dulcis tuus obtutus
Ignem mihi incendit medio in carde
Ah, ya habibi (o dilecta mea), ya al-leyli[2] (o nox mea)
Duo tua labra stillant mel, ah

Ah, Misirlu, magica, exotica forma
Furor mihi accidet, non suffero amplius
Ah, te furabor media ab Arabia!

Nigrorum oculorum Misirlu mea furiosa
Vita mea mutat uno suavio
Ah, ya habibi uno suaviolo, ah
A suavi tuo osculo, ah



[recensere] Notae

  1. ^ : Quod nomen variis linguis occidentalibus (Semiticis praesertim, sed et aliis) pro "Aegypto" evidet. Quod ad Classicas linguas attinet, cf. nomen Graecum Mycenaeum Μισραῖος, atque nomen Biblicum "Mesraim."
  2. ^ : Siquis melius Arabice callet, transcriptionem corrigeto!
Aliae linguae
Our "Network":

Project Gutenberg
https://gutenberg.classicistranieri.com

Encyclopaedia Britannica 1911
https://encyclopaediabritannica.classicistranieri.com

Librivox Audiobooks
https://librivox.classicistranieri.com

Linux Distributions
https://old.classicistranieri.com

Magnatune (MP3 Music)
https://magnatune.classicistranieri.com

Static Wikipedia (June 2008)
https://wikipedia.classicistranieri.com

Static Wikipedia (March 2008)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com/mar2008/

Static Wikipedia (2007)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com

Static Wikipedia (2006)
https://wikipedia2006.classicistranieri.com

Liber Liber
https://liberliber.classicistranieri.com

ZIM Files for Kiwix
https://zim.classicistranieri.com


Other Websites:

Bach - Goldberg Variations
https://www.goldbergvariations.org

Lazarillo de Tormes
https://www.lazarillodetormes.org

Madame Bovary
https://www.madamebovary.org

Il Fu Mattia Pascal
https://www.mattiapascal.it

The Voice in the Desert
https://www.thevoiceinthedesert.org

Confessione d'un amore fascista
https://www.amorefascista.it

Malinverno
https://www.malinverno.org

Debito formativo
https://www.debitoformativo.it

Adina Spire
https://www.adinaspire.com