Iuvenalis
E Vicipaedia
Decimus Iunius Iuvenalis (natus ca. 60 p.C.n., mortuus 130 p.C.n.), orator et poeta Romanus.
Parva de vita eius nota sunt. Neque natalis dies neque dies mortis certi sunt. Dicitur de Aquino venisse. Iuvenalis ipse scribit se primam saturam aetate media scripsisse (probabiliter fine saeculi primi post Christum natum). Post annum 127 nulla de eo nota sunt. Ex poetis eo tempore solum Martialis mentionem eius fecit. Marcus Fabius Quintilianus Iuvenalem opere suo Institutio Oratoria eum non inter auctores illustres saturarum habuit (qv. Insitutio, Liber XCIII). Solum fine saeculi 4 Servius virtutem huius auctoris agnovit. Medio aevo Iuvenalis opus valde amatum erat.
Iuvenalis sedecim saturas - in quattuor libros divisas - scripsit, ex quibus satura ultima non completa est. Saturae inter sexaginta (satura sedecim) et sescentos sexaginta (satura sexta) versus continent. In totis saturis vitia omnium generum flagellavit.
Sententiae clarae ex operibus suis superstitibus:
- "quis custodiet ipsos custodes" (satura sexta)
- "panem et circenses" (satura decima)
- "orandum est, ut sit mens sana in corpore sano", fons sententiae recentis "mens sana in corpore sano" (satura decima): nota bene, Iuvenalis illa sententia aliter usus est. Non putavit mentem sanam solum in corpore sano esse.
[recensere] Opera
- Saturae [1]
- Exemplum: Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. (Satura 14,321)
[recensere] Nexus externi
Vicicitatio citationes in Iuvenalis habet. |