Ebooks, Audobooks and Classical Music from Liber Liber
a b c d e f g h i j k l m n o p q r s t u v w x y z





Web - Amazon

We provide Linux to the World


We support WINRAR [What is this] - [Download .exe file(s) for Windows]

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
SITEMAP
Audiobooks by Valerio Di Stefano: Single Download - Complete Download [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Alphabetical Download  [TAR] [WIM] [ZIP] [RAR] - Download Instructions

Make a donation: IBAN: IT36M0708677020000000008016 - BIC/SWIFT:  ICRAITRRU60 - VALERIO DI STEFANO or
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Ianus Novak - Vicipaedia

Ianus Novak

E Vicipaedia

Ianus Novak, sive Ianus Novacus, musicus et poeta latinus Moravus (1921-1984).

Nemo erat in mundo latino qui non flevit cum triste nuntium mortis Iani Novak, eximii poetae virique humanissimi, comis et urbanissimi allatum est.

Eius vita comparari potest cum ea Arri Nuri, nam ut ille nazismi is dictaturae communisticae victima fuit. Hi ambo poetae, qui ambo testes fuerunt dictaturarum saeculi vicesimi, ambo quoque inter maximos poetas (non solum inter latinos) huius crudelis saeculi in quo ideologiae inhumanae in servitutem redigerunt magnam partem orbis terrarum.

Natus est anno 1921 in viculo Nova Rise in Moravia provincia Bohemoslovaciae, vitaque functus est die 17 mensis Novembris anno 1984. Cum eius corpus cremaretur eius fidissimus amicus poeta Valahfridus Stroh eum his versibus allocutus est :

Iane, vale dulcis ; neque erit tibi terra molesta. Nam superest melior pars tua : Iane, vale.

Primum se dedit arti musicae Brunae in Moravia, deinde Pragae et postea in America Septentrionali in urbe maxima internationalique Novi Eboraci.

Reversus in patria, duxit uxorem Elissam Hanouskova clavicinam seque dedit tunc arti musicae et compositioni et mox inter meliores musicos Moraviae numerabatur.


[recensere] Revelatio Musarum latinarum.

Anno 1956, cum fere triginta quinque annos natus esset, incepit se vertere ad Musas linguamque latinas quam solum olim in adolescentia didicerat. Et mirum in modum incepit subito cum amicis latine confabulari et statim carmina latina eximiae pulchritudinis componere.

Post hanc conversionem ad latinitatem edidit duo volumina carminum :

Ludicra, Brunae, 1965.

Suaviloquia. Tener liber versuum teneriorum de rebus tenerrimis, Brunae, 1966.

Post hos libros non desiit carmina latina pangere quae sparguntur in diversis commentariis periodicis.


Sed facinus terribile mutavit cursum eius vitae.

Ianus Novak, vir liber, semper odio habuit tyrannidem communisticam et anno 1968 postquam patria sua tentavit ab hac tyrannide liberari, « fratres socialistae » Sovietici vere anni 1968 invaderunt cataphractis patriam amatam.

Carmine pulcherrimo, cui titulus "Furens Tympanotriba", descripsit hoc facinus :

Factum est ecce diem ante ter quaternum
Septembres - niger est dies - Kalendas :
ut fures bene nocte se tegentes
cum satellitibus suis in armis
turba barbara turpis ferox et
saeva sordida militum rubrorum
invasit patriam meam quietam,
abundant ubi aquis amoena prata,
veris flos ubi floret atque vernat,
in saxis ubi pinus et susurrat,
terram mellifluam diisque gratam,
invasit spoliavit occupavit.

Ab hoc anno incepit eius errantia, ut novi Dantis Aligarii, trans Europam : aufugit primum in Daniam, dein in Italiam (ubi Civitatem Italicam obtinuit) postea in Germaniam, in qua terra potuit arte sua vivere in urbe Nova Ulma semper adiutus amore fidae eius uxoris Elissae.

Etiam adaptavit modis musicis multa poemata poetarum tam veterum quam recentiorum: Iosephi Eberle, Arri Nuri, Hrosvithae.

Cum amico germano poeta Valafrido Stroh instituit « Ferias Latinas ».

Vixit homo humanissimus in saeculo inhumano. Victima fuit, ut innumeri alii ignoti, saeculi ferrei.

HONOR MANEAT PERPETUUS ALTISSIMO POETAE.

[recensere] Bibliographica.

Professor Lovaniensis Theodoricus SACRÉ edidit indicem carminum latinorum Iani Novak, in commentariis Melissa, fasciculo 5, anno 1985, p. 6 et 7, datque ibique multa biographica.

In eodem fasciculo Melissae, Professor Valahfridus STROH, amicissimus poetae, multa biographica cum maerore narrat. (pp. 4-5).

Our "Network":

Project Gutenberg
https://gutenberg.classicistranieri.com

Encyclopaedia Britannica 1911
https://encyclopaediabritannica.classicistranieri.com

Librivox Audiobooks
https://librivox.classicistranieri.com

Linux Distributions
https://old.classicistranieri.com

Magnatune (MP3 Music)
https://magnatune.classicistranieri.com

Static Wikipedia (June 2008)
https://wikipedia.classicistranieri.com

Static Wikipedia (March 2008)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com/mar2008/

Static Wikipedia (2007)
https://wikipedia2007.classicistranieri.com

Static Wikipedia (2006)
https://wikipedia2006.classicistranieri.com

Liber Liber
https://liberliber.classicistranieri.com

ZIM Files for Kiwix
https://zim.classicistranieri.com


Other Websites:

Bach - Goldberg Variations
https://www.goldbergvariations.org

Lazarillo de Tormes
https://www.lazarillodetormes.org

Madame Bovary
https://www.madamebovary.org

Il Fu Mattia Pascal
https://www.mattiapascal.it

The Voice in the Desert
https://www.thevoiceinthedesert.org

Confessione d'un amore fascista
https://www.amorefascista.it

Malinverno
https://www.malinverno.org

Debito formativo
https://www.debitoformativo.it

Adina Spire
https://www.adinaspire.com