E Vicipaedia
Haec pagina est porta communis Vicipaediae Latinae. Vide etiam Tabernam.
Nunc sunt 7,808 paginae. Hodie dies Mercurii 20 Decembris 2006.
Tu quoque adiuvare potes
|
Novus apud Vicipaediam?
General Wikipedia Infos
Latin Wikipedia-Specifics
|
Vide etiam
|
|
Nuntii
- 14 Novembris in toto orbi terrarum dies diabetitis est. Hac occasione ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur in Germania 24 342 homines anno 2005 diabetiti mellito mortuos esse. Hic numerus numero anni 1980 comparatus 29 partibus centesimis crevit. Tres ex centum qui in Germania ex vita decedunt diabetitis melliti causa animam efflant.
- Mense Novembri: Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur occasione fori "Medicina" appellati quod Dusseldorpii usque ab 15 Novembris habebitur res technicas ad medicinam pertinentes exportatas esse huius anni mensibus Ianuario usque ad Augustum pretio 7400 millionium Euronium. Hoc pretium cum pretio praeteriti anni comparatum crevit 9,3 centesimis partibus. Quarta et maxima pars medicinae rerum in CFA exportata est.
Primis octo mensibus huius anni in Germaniam apparatus medicinae importabantur pretio 4300 millionium Euronium. Hoc spatio cum spatio praeteriti anni comparato pretium rerum importatarum crevit fere 15 centesimis partibus. Maximae partes rerum medicinae ex CFA et Helvetia importabantur.
- Mense Novembri: Ex Officio Rerum Statisticarum Foederali Germaniae nuntiatur Monaci FORUM VINI habebitur ab 10. usque ad 12. Novembris. Centum hectolitra fere per hectaream hoc anno metuntur. Ex quo rerum vinariarum periti aestimant in area 99 100 hectarearum in Germania circa 9,9 decies centena milies vel milliones hectolitra iuris vinarii meti possunt.
-
Maxima lacuna in sphaera ozoni super Antarcticam NASA metitur 24. Septembris 2006.
Mense Octobri: Lacuna in sphaera ozoni super continentem Antarcticam numquam maior erat quam nunc est. 24. Septembris hoc anno magnitudo lacunae 29,5 milliones chiliometrorum quadratorum erat. Hoc harum rerum periti administrationis NASA acronymo invenerunt.
Quamquam populi usum gasorum quae ozonum destruunt minuebantur, tamen ozoni sphaera non prius quam anno 2065 restituta erit, quod gasa nociva iam emissa usque ad quadraginta annos in athmosphaera remanebunt.
Ex vicipaedia Germanica.
|
|