Virus biologicum
E Vicipaedia
Virus (-i, n.) est biologicum obiectum ex acido deoxyribonucleinico et proteinis lipidisque. Virus non vivit, sed multiplicatur in cellulis. Quia multiplicatur utens DNA, virus pseudovitale est. DNA virale transcribitur in mRNA, mRNA transfertur in peptida virus cum in cellula normaliter, sed ex informatione genetica virali peptida viralia producens.
[recensere] Sunt cycli duo
- cyclus lysogenicus: DNA (vel RNA in retrovirus) integratur in DNA cellulae. Nunc DNA virale provirus nominatur. Provirus multiplicatur cum DNA cellulae.
- cyclus lyticus: DNA (vel RNA) virale dominat apparatum proteinogenicum et apparatum DNA duplicationis. Sic informatio genetica viralis duplicatur. Per transcriptionem geneticam et translationem geneticam, proteina producta sunt. Partes virales se combinant ad virus completum. Cellulis disruptis, virus liberatur.
[recensere] De generibus viri
- Virus bacteriophagus sive bacteriphagus virus est quod in bacteriis multiplicat. Informatio genetica in DNA.
- Virus sensu stricto virus est, quod cellulas eukaryoticas invadit
- Retrovirus virus est, quod informatio genetica in RNA habet. RNA in DNA transcribitur prae transcriptione genetica.