Sidonius Apollinaris
E Vicipaedia
Sidonius Apollinaris poeta Galloromanus saeculi p.Chr.n. V. Praefectus urbis Romae anno 468.
Sidonius Apollinaris Lugduni nobili loco natus, cum filiam Aviti in matrimonium duxisset illius, qui in Gallia postea Augustus proclamatus est, honorum certa spe commotus Romamque cum socero profectus a.d.18.Kal.Feb. anno 456. imperatorem carmine laudavit. Illo quidem summa rerum deiecto ad Maiorianum successorem accessit, cuius adventum Lugduni versu concelebravit. Occiso itidem imperatore poeta noster ad praedia sua recessit, ubi Gallia ad meridiem vergit, donec consumptis aliquot annis in otio et versibus faciendis ab Anthemio Augusto, qui animos nobilium Galliae sibi conciliare vellet, Romam revocatus denuo panegyrico recitato praefectus urbi factus et patricia dignitate ornatus est. Quid quod carmina Sidonii eorum, qui Christum pro deo colunt, fidem non redolent? Tamen anno septuagesimo circiter et quadringentesimo pontifex summus sacerdotum Christi in civitate Arvernorum creatus est.
Sidonium Apollinarem constat inter maximos auctores numerandum non esse, qui Latine scripserunt. Neque tamen epistulae eius contemnendae sunt, ut quibus testis locupletior vitae atque morum cum omnium ordinum tum nobilium non extet, qui saeculo p.Chr.n. quinto sextoque in Gallia fuerunt. In panegyricis autem faciendis a Claudiano poeta illustrissimo profectus est.
[recensere] Nexus externi
- Translatio anglice omnium epistularum, O.M. Dalton (1915)
- Sidonius Apollinaris, pagina omnis auctori dedicata, inter alia continens textum Latinum epistularum omnium et uberem bibliographiam, Joop A. van Waarden (2003-....)
Categoriae: Poetae | Scriptores | Sancti | Viri publici