Cephalopoda
E Vicipaedia
Cephalopus | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Octopus cyanea
|
|||||||
Taxinomia | |||||||
|
|||||||
|
|||||||
Subclassis Nautiloidea
|
Cephalopoda (Cephalopus[1] -podis, n.) sunt classis molluscorum, quibus ambo latera sunt aequalia (h.e. symmetria bilateralis, lingua scientifica), caput insigne, et bracchia tentaculave (quae evoluta sunt ex pede molluscico solito, quod est hydrostata muscularis).
Huic classi sunt duae subclasses exstantes:
- Coleoidea, quibus testa molluscica corpori intus sublatet, aut omnino abest. Huic subclassi octopodes (seu polypi), lolligines, sepiae, etc.
- Nautiloidea, quibus testa exstat. Huic classi, sane, nautilus.
Cephalopodum species vivae sunt fere 786. Inter taxa exstincta sunt Ammonoidea (ammonitae) et Belemnoidea (belemnitae).
Omnibus mundi oceanis, omnibus altitudinibus inveniuntur cephalopoda. Nulla quidem aquam dulcem pati possunt, nonnulla aestuaria subsalsa tolerant.
[recensere] Cephalopoda Antiquis nota
Haec cephalopoda apud scripta antiqua commemorantur:
- Lolligo, praeserim Loligo vulgaris
- Teuthos, praesertim Todarodes saggitatus[2]
- Nautilos (seu "pompilos" seu "pontilos") apud antiquos Argonauta spp. significasse videtur.[3] Id quod nos hodie nautilum (nempe familia Nautilidae) etiam notum videtur, sed sub quo nomine non patet.[4]
- Polypus, praesertim Octopus vulgaris et O. macropus
- Heledone, praesertim Eledone cirrosa
- Ozaena
- Sepia, praesertim Sepia officinalis
- Sepiola, praesertim Sepiola rondeleti
[recensere] Fontes
- Dalby, Andrew Food in the Ancient World: from A to Z (2003) ISBN 0415232597
[recensere] Notae
- ↑ De difficultatibus cum hac figura, vide s.v. Disputatio:Gastropoda
- ↑ Nomen "teuthos" numquam Latine, apud Plinium haec nihil nisi lolligo: "Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo." —NH 9.45.84
- ↑ Plinii NH 9.47.88: "Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens, ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda ut gubernaculo regit. ita vadit alto Librunicarum gaudens imagine, si quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua."
- ↑ Aristotelis Historia Animalium, p. 525a ad finem: "Καὶ ἄλλος ἐν ὀστράκῳ οἷον κοχλίας, ὃς οὐκ ἐξέρχεται ἐκ τοῦ ὀστράκου, ἀλλ’ ἔνεστιν ὥσπερ ὁ κοχλίας, καὶ ἔξω ἐνίοτε τὰς πλεκτάνας προτείνει." Et alius in testa qualem cochlia, qui non exit e testa, sed inest sicut cochlia, et foras interdum brachia protendit.
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica si possis. |