A (phonetica)
E Vicipaedia
Unde venit littera "a" in principio verborum latinorum ? Aliquot elementa ad explicandam disciplinam.
Index |
[recensere] "au" venit ab "adui" vel "aui"
Quoniam "i"vel "e" in contingenda littera "u" debillimae sunt, syllaba "ui" vel "dui" simpliciores fiunt in "u". Exempla in prisca lingua latina dant duellum>bellum vel duis>bis. Explicat cur declinatio numeri "duo" irregularis sit.Formae regulares sint "*dui" in nominativo qui fiant *bi.Casus vice radicis lingua latina mutare mavult . In ablativo, forma sit "*duis", qui fiant "*bis".Casus tertiae declinationis qui cadunt in "is" "is" cum bus sufficiunt, unde duobus, duabus, duobus.
- aveo= (concupiscere) venit a *aduideo= "spectare cum cupidine".
Idcirco ave= (salve) significat "specta bene" vel "ama " vel " concupisce". Incertum est verbumne "ave" est forma imperandi. Quod ad sensum atttinet, "specto" melius videtur
- audeo= (fortis esse) venit etiam ab *ad/uideo cum sensu "spectare ob aliquem"
- augeo= (facere ut crescat) venit ab *ad/uigeo = facere fortiorem( vigeo = fortis esse)
- augur= sacerdos qui spectat aves, venit ab *auigur, ex avis et gur<*vor/*wor= vigilare
- augurium( praedictio auguris) venit ab eadem fonte.
- augustus est is quem augurium favet. Caesar Augustus et mens Augustus sub bonis auspiciis nati sunt.Patet "auspicium"(= aves spectare) ex eadem familia esse.
- pecunia
- aurum ( metallum pretiosum) venit a <*ausum ( cum transformatione litterae "r" in "s" tamquam honos/ honoris). *Ausum est contractio "*avisum" vel *adusum. Aurum est quod adhibitur ad usum vel quo multum concupiscitur. Confirmatio secundae suppositionis invenitur Graece quia "Chrysos"= aurum simillimum est "chresis=usus" sed "avisum" est suppositio quae etiam valet.
- aes, aeris est altera forma verbi "avisum" : aeris<avir(is)<avisum
- as, assis est tertia forma verbi.
- aio= inquam, est contractio<*addico= dicere ad aliquem. Vicissim, inquam est contractio "indiquam" ( eodem sensu). Quod demonstraret verbum "dicere" priscam formam *duiquere" habere.
- audio est contractio duorum verborum "aures do".Audio<ausdio<ausisdio<auris dio. *"Dio" ergo sit prisca forma verbi "do".Littera "s" ante "d" obstat quin "dio" fiat "do" tamquam in radicis forma.
[recensere] "a" syllabam cum consonante liquida fortiorem facit
- robur(=quercus solida, vires) contrahitur in " rbur" qui statim in imponenda littera a( quoniam non licet pronuntiare syllabam "rb" latine)arbur fit, unde "arbor"
- Ergo
-
- nomen generis "arbor" venit a nomine speciei
- color rufus, rubeus, ruber , rubidus quattuor variationes eiusdem coloris sunt
- absentia urbanitatis reperta est in verbo "rudis" quia arbor crescit in natura
- rubigo( oxydatio naturalis ferri)habet eumdem colorem ac robur
- notio altitudinis et difficultas accessu invenitur in adiectivo arduus<r'duus<ruduus.
- "rudis"( ramus quam gladiatoribus datur in signum meriti) oritur ex "ruduis"
- arbiter<r'biter<rubiter<ruduuiter est homo qui iudicat res "arduuas"
Familia nominis "robur" eminentissima est. Rubrica est una ex pluribus derivationibus illius arboris.
- alia verba
- artis venit a *r'tis cum eodem processu. *rtis est modus contrahendi "ratio" ex verbo reor=" putare"
- arceo venit ab *r'ceo< *re/ceo vel re/cieo= repello, facere ut absit.
- ater est idem ac "t'rr", i.e quod terret.
- albus oritur ex l'bet<libet, id est quod libet. Qui color est initii diei.
- argentum <*r'gentum, i.e "argentum" est quod "regit" ( vitam)
- argumentum <r'gumentum , i. e ratio quae plena "rigore" est
[recensere] Ae venit saepe ab *avi cum aliis transformationibus.
- Aedes scribebatur "aide" in lingua prisca latina. Quod denotat graecam originem. Aedes venit aut ab "aideomai"= honorare, vereri aut ab "aidion"= aeternus.Mire, duo verba non veniunt ab eadem radice Graece. Tamen, non licet eligere inter duos. Aedes etiam potest venire a radice latina " aveo". Ambo non sunt contrarii.
- aeger=infirmus transformatur ab a/viger, homo qui non viget, non valet. aeger<aviger
- aether, verbum ex graeca origine, fortasse venit a "avifer". Summum caelum aves fert cum auris.
- aemulator venit ab "*adsimulator",is qui vult similis alicui esse."sim" est secunda forma verbi "unus" quam invenimus in "simplex, simul,semel, semper". Licet putare communem formam esse "*suin" unde derivant duae formae. aemulator<*avimulator<*assuimulator<*adsuimulator. Sine littera "u", abolitio praefixi non explicatur quia syllaba "sim" constitit.
- "aevum" venit ab "*avivum"= "*advivum" , vivere ad (futura).
- aetas venit ab "avitas", quod fugit a uita.
[recensere] conclusio
-
- "a" in diphtongua "ae" vel "au" venit ab "aui" sed "aui" non constat et saepissime oritur ex altera syllaba.
- "a" est littera sustentionis syllabae "liquida(l,r) + bilabialis(mpb)" cum ambae continguntur quia altera littera abolitur .